Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.17.1 | Cic. Fam. 9.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 9.18.1 |
9.17.1
non tu homo ridiculus es qui , cum Balbus noster apud te fuerit , ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem ? quasi aut ego quicquam sciam quod iste
nesciat , aut , si quid aliquando scio , non ex isto soleam scire . immo vero , si me amas , tu fac ut sciam , quid de nobis futurum sit ; habuisti enim in tua potestate , ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses . sed ego ista , mi Paete , non quaero , primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus , si aut hoc lucrum est aut haec vita , superstitem rei p . vivere ; deinde quod scire quoque mihi videor , quid futurum sit . fiet enim quodcumque volent , qui valebunt ; valebunt autem semper arma . satis igitur nobis esse debet , quicquid conceditur . hoc si qui pati non potuit , mori debuit .
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo . fruor dum licet , opto ut semper liceat ; si id minus contigerit , tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi , non possum eum non diligere , cuius beneficio id consecutus sum . qui si cupiat esse rem p ., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus , quid
faciat tamen non habet ; ita se cum multis conligavit .
9.17.3
sed longius progredior ; scribo enim ad te . hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus , ipse temporibus . ita nec ille , quid tempora postulatura sint , nec nos , quid ille cogitet , scire possumus .
9.17.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.17.1 | Cic. Fam. 9.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 9.18.1 |